Quibus de causis Florentiam appulerit Hieronymus, ibique quam magna egerit, missusque fuerit ad Regem Ca∣rolum VIII. Legatus de Pace.
POST haec & Angelicis colloquiis monitus, & ab ejus praepositis accersit∣us, qui Joanni Pico patruo meo hac in re morem gerebant, Florentiam appulit, ubi & Joannis Evangelistae Apocalypsim è Lunari suggestu Florentinae plebi interpretari exorsus est in sacra aede Sancti Marci Ordinis Praedicato∣rum. Agebatur tunc annus corporati Verbi octogesimus nonus supra millesi∣mum quadringentesimum, coepitque tum ea quae futura praeviderat inter ex∣ponendum afferre, tametsi eas ipsas quas hausisset futurorum notas, citra cor∣ticem non proferret, sed velamentis illis Apostolicae revelationis obtectas da∣ret in vulgus, veritus ne multitudinis partem simpliciorem insolito propheti∣ci tonitrui fulgore terreret, duriorem autem & effrenem ad risum & scom∣mata concitaret, ob monstruosam illam persuasionem vulgo multis retrò sae∣culis inolitam, non esse scilicet postremis hisce temporibus Prophetas viros, neque post Joannem cognomento Baptistam hoc divinae providentiae munus in Ecclesiae visum. Quam quidem opinionem minuti & exiles Philosophi Theo∣logique comprobare ausi sunt, quamquam successu parùm felici. Nam & ab ipsomet propheta, & ab aliis atque etiam à meipso cùm rationibus, tùm au∣thoritatibus editis adhoc opusculis confutati sunt. Praedicabat itaque renovan∣dam siue reformandam Ecclesiam, sed caedendam prius & purgandam flagello gravi, nî poenitentiae partes susciperentur. Et quamquam idipsum ex Apo∣stolico textu decerpere videbatur, non potuit tamen effugere, quin & ri∣sus submoveretur ignaris, & invidorum linguae acuerentur, quas, ubi pub∣licè vitia eorum qui praeerant aggressus est persequi, in se atrocissimas exper∣tus est. Appropinquante verò calamitatum tempore apertius aliquid atque illustrius quàm consueverat, de arcanis ipsis deprompsit. Quo factum est, ut ob multiplices in se conflatas calumnias, à caelesti edicto promulgando peni∣tùs cessare statuerit, alioque animum convertere pavore quodam humano con∣sternatus. Pristino igitur praenuntiandi munere deposito, obju•• gandis so∣lum criminibus, virtutibusque suadendis operam dare decreverat; caelesti nihilominus ad idem voce & minis revocatus est. Adduxerat autem jam in eum nonnihil populi fidem, & praedicta nonnullis mors Innocentii VIII. Pon∣tificis, & praevisus ab eo praedictusque Caroli ejus nominis VIII. Gallorum Regis in Italiam adventus, qui jam accelerare ferebatur ad expugnandum A∣puliae regnum, & pari voce asseverata Mediceae familiae calamitas & ejus po∣tissimum capitis Laurentii. Is cùm eo tempore in republica Florentina prin∣ceps esset, & haberetur, sic ut ferè omnia ad ejus nutum agerentur, quam∣quam