conveniunt, quem etsi reperiunt vigiliis & orationibus fractum, inedia mace∣ratum, tormentis semimortuum, cruciatibus tamen iterum exponunt, ut crimina quaepiam, quae plecti capitis poena debeant, fateretur; quae ubi nec∣quicquam se quaerere, ob Hieronymi constantiam, animo comprehenderunt (siquidem nihil de quo sumi posse hujusmodi vitae supplicium, in ejus tota vi∣ta ab incunabulis usque ad sextum & quadragesimum quem tunc agebat an∣num, repererunt) de nece statuunt, & ei mortem indicunt in crastinum; quod ille nuntium intrepido imperterritoque excepit animo, statimque sa∣cerdotem sibi dari petit, cui peccata quamquam minuta Christiano ritu confi∣teretur, huic illius petitioni & voto per adversarios satisfactum est, tametsi oblique & praeter usus, quandoquidem non de ipsius Collegio, hoc est, ex Ordine Praedicatorio (ut par erat) sed de Florentino sub regula sancti Bene∣dicti Monasterio tres illis accersiti sunt sacerdotes, ut Hieronymo, Dominico, Silvestro morituris poenitentiae Sacramentum impertiant. Nox ea quae sup∣plicium praecessit huic muneri destinatur. Hinc sub ortu solis, sumendae Eu∣charistiae avidi in oratorium, sive triclinium ab ergastulo producuntur. Hie∣ronymus, priusquam illam insumeret, dari sibi in manibus postulavit, quam cùm accepisset, mira perfusus animi laetitia in ejusmodi verba prorupit, scire se ibi esse Deum illum Maximum Optimum, qui coelum teramque & universam denique naturam condidisset: scire & perfectam esse Trinitatem, indivisibilem & inseparabilem, tribus personis à se distinctis complexam, quae Pater est, Filius & Spiritus sanctus, Filiumque ipsum aeterni Patris verbum è coelis ad terram in Ma∣riae Virginis uterum descendisse, in lignum crucis ascendisse, proque miseris nobis à peccato liberandis preciosissimum sanguinem effudisse, rogare eum & obsecrare se, ut sanguis iste non frustra, sed in peccatorum suorum effusus sit abolitionem: eorum se demum quaecumque à die qua sacris undis ablutus, ad hanc usque horam perpetrasset mala, veniam suppliciter petere. Haec ubi ipse & socii pari senten∣tia sunt effati, sumpta ipsa Eucharistia ad locum inferendo supplicio constitu∣tum, quasi latrones trahuntur. Cupidus autem alloquendi socios Hieronymus, vix potuit esse voti compos, Jacobo Nicolino intermedio idipsum consecutus, ••ui secreta magnarum, quae ab ipso praenuntiatae fuerant, calamitatum Floren∣tiae praesertim & tempus aperuit, easque jussit expectandas, cum in Petri Cathedra sederet qui Clemens diceretur. Hoc enim ex ore ipsius Jacobi, Hieronymus Benivenius vir probus & prudens manu sua literis testatus est, socios autem monuit, ne quae corde premebant foras exprimerent, cum es∣sent morituri: cogitaverant enim ad populum verba sacere, alterque se in∣nocentem mori dicere proposuerat, alter qui senior erat Dominicus tantum ••besse ut mortem perhorresceret, quin etiam se vivum flammis paratum asse∣rere, certiores facere cupiebat spectatores. Vetuit hoc Hieronymus Christi salvatoris exemplo, qui tametsi supra quam dici potest innocentissimus esset, noluit tamen hujusmodi quicquam afferre, sed tanquam agnus ad victimam ductus est, & non aperuit os suum. Agnoverunt illi conceptum errorem, & abstinuerunt. Agnovit Jacobus peculiare Dei munus Hieronymo collatum, ut arcana cordis humani perspiceret; hoc verbis Jacobi ipsius, narravit Ja∣cobus 〈◊〉〈◊〉, 〈◊〉〈◊〉 S••••volae Episcopo Hieropolis, qui mihi prior id nego∣•…•…