Page 131
De carcere ac tormentis Hieronymi & ejus responsis.
POSTQUAM igitur ad palatium ventum est, sciscitantur ab Hierony∣mo Praesides, vera ne an falsa essent quae divinitus se dixerat accepisse? quem solita sua & coelitus impertita libertate affirmantem, spreta, posthabi∣taque data securitatis fide, carceri mancipant, simulque socios disparatis cel∣lis concludunt, cruciatibus falsum ab iis extorturi. Deliguntur infestissimi viri quindecim ex omni inimicorum ejus numero selecti, quibus examen de∣mandant, facturos eos in ipsum carnificinam (quo flagrabant odio) existi∣mantes: quod quidem illis evenit ex sententia, eoque vehementius, quò ma∣joris hebdomadae sacramentum nihil veriti divinum excruciare hominem ag∣grediuntur, eo potissimum tempore quo Christi cruciatus in Ecclesia solem∣nibus officiis explicantur. Datus enim vinculis est nocte eâ, quae sacrarum palmarum diem subsequitur, & biduo post tormentis hujusmodi traditus: manus decussim post terga revinciunt fortissimis vinculis, quibus ab alto de∣missus funis religatur; quo primùm in sublime trahitur, mox in praeceps rue∣re ita sinitur, ut & terram corpus non tangat, & in aëre suspensum ita pro∣prio pondere resiliat, ut luxatis humerorum ossibus ac lacertis, maximus to∣to corpore dolor inuratur; alios demum excruciandi modos excogitant. Multae tum in eum calumniae, multa congesta scommata probraque, sputa & ictus, suis ut diximus referenda locis, variaque torquendi instrumenta ob oculos posita, illud tantùm ab eo quaerentes, ut quae de futuris praecinuerat recantaret, & se, quem futurarum rerum à Deo nuntium esse asseruerat, modò iret inficias. Ad id quoque extorquendum pedibus carbones accensos admoverunt, ut carne & nervis semiustulatis, prae dolore & cruciatus acer∣bitate dicta retractaret. Negatalacriter se facturum Hieronymus quod pe∣tunt. Repetunt ipsi funis tormina, eumque identidem exagitant, qui nihil aliud praeterquam haec in veterum Prophetarum ore versari solita, iterum atque ite •…•… afferre voluit, Tolle, tolle Domine animam meam. Et ut cumu∣latius mer •…•… proveniret, genibus positis, ubi tormina cessaverant, pro tortoribus supplex Deum rogabat: Antea verò his qui eum vexabant pro∣testatus est, se vera praedixisse, ea credi ab iis ipsis deberi, si qua tamen illis adversa vi tormentorum dicturus esset, pro falsis tenenda. Insistunt tamen carnifices, nonnullaque ejus responsa tabellione adhibito excerpunt, id po∣tissimum molientes ut falsum vatem ostenderent. Reddit Hieronymus ambi∣gua obscuraque verba; sed alia quam interrogantium iniquitas exegisset, quae omnia illi pro liquidis accipiunt & falsa quaepiam addunt, atque aliena plera∣que & insulsa non parum multa comminiscuntur, bene actum putantes sibi, fi plebis ignarae & rudis animos ludificent, conceptamque de eo sanctitatis opinionem de universorum mentibus extrudant.
Sed quamquam homines erant alioquin pravi, adeò tamen sive occaecante malitia, sive Deo ita volente improvidi, ut nihil ausi sint intexere libellis ipsis quaestionum, quos vocant processuum, quo jure neci posset adjudicari. Si∣quidem nec ob ea omnia, quae commenti sunt, quivis, etiam ex inimicis ra∣tione