Laudes praedictorum operum Hieroymi summatim at∣tinguntur.
CONARER lectoribus librorum hujusmodi utilitatem pandere ni ve∣rerer in re tam aperta verba prodigere: Illud duntaxat proferam, praeter Philosophorum, praeter Thomae Aquinatis Theologica dogmata, prae∣ter proprias in utraque facultate non parum nobiles inventiones, quibus ejus referti sunt libri, tria etiam haec in eis peculiaria nec laudata satis plurimum elucere; maximum scilicet fidei lumen, clarissimum prophetiae jubar, ar∣dentissimamque in Deum hominesque charitatem. Tria quoque alia, in quorum singulis insignes etiam excelluisse viros, magno semper est honori da∣tum, in eo uno simul egregiè fuere collecta, hoc est partis rationalis irascen∣tiae & concupiscentiae munia, peculiari quodam modo fulsere, cùm tamen laudi non modicae sit Augustino datum, & Thomae, quod in ea quae rationalis est parte fuerint eminentes; Hieronymo & Ambrosio quòd irascentiae; Gre∣gorio & Bernardo quòd concupiscentiae facultatem exornaverint. Primi or∣dinis viri veritatis contemplatione celebres habiti: Secundi, criminum oso∣res & expulsores egregii: Tertii, praecellentes divinae bonitatis dulcedinis∣que scrutatores. Et quamquam propriae virtutes hae, quas recensuimus, in antiquioribus illis, communes non excluserint, Hieronymi tamen Opera scor∣sim, haec & specialiter, simulque omnia quaecunque alia complecti videntur egregiè: quae tanta facilitate explicuit, tantaque dexteritate protulit, ut horum in quolibet tam summus habeatur ac si uno tantum consummatissimus toto vitae tempore laborasset. Illud silere noluerim, de probationibus fidei quas meditatus est, memoriaeque mandavit, si periculum fiat, facilè inven∣tum iri, nec totnec tales unquam superioribus seculis excogitatas. Prophetica