Page 125
De Commentariis, libris, opusculis, Epistolis, ab Hieronymo compositis atque editis.
SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hierony∣mus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem ferre niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idio∣mate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae sim∣plicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judi∣cantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia pluri∣ma sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractata∣ta sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipi∣enter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiari, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius in∣scripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Sae∣cramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinio∣ne magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum so∣dalium, qui sub Ethrusca Congregatione degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregatione degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum mag∣na est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procu∣rante. Namque is, ubi crescere Christianum vigorem animadvertit, suffra∣garique bonos viros undequaque Hieronymo tam in ipsum Pontificem, quam in caeteros Romanae Curiae vitiis immanibus implicitos, divinis armis palàm ferocienti paratas illi cohonestare sategit insidias. Volebat igitur, ex Eth∣rusca atque Romana quam nuper in id erexerat congregatione una hoc prae∣textu coalesceret; quaeque sub Hieronymo merebatur Ethrusca, aliam quae desertoribus plena erat reformaret: Cui Hieronymus, & malis bonos inqui∣nari non sustinens, praeterquam quod ad se unum res illa non pertineret, ad sanguinem usque restitit, sciens his non religionis zelum & incrementum, sed suorum quaeri discipulorum populationem & exterminium, qui sub jugo