Page 106
PAULI JOVII DE JOANNE PICO Mirandula Elogium.
JOANNES Picus Mirandula meritò cognomine Phoenix appellatus est: quòd in eum, Dii superi, supra familiae claritatem, omnis corporis, ac a∣nimi vel rarissima dona contulerint: Mira enim altitudine subtilis inge∣nii, decora facie, lectissimisque moribus, & incomparabili, quum disputa∣ret, aut scriberet, facundia-omnes ejus seculi sapientes in admirationem sui facilè convertit: Gravissimo autem opere, nec dum absoluto, tanta erudi∣tione atque vehementia Astrologos, totius divinationis vanitate confutata, persecutus est, ut subtilium disciplinarum professores à scribendo deterruisse videatur- In Heptaplo autem dum Sacrarum literarum mysteria, divino ore nobis recludit, & in Apologetico gravissimis disciplinarum omnium rationi∣bus proposita ad disputandum, ingenii sui decreta defendit, seipsum doctrina atque memoriae felicitate supergressus esse videtur. Excessit è vita dignus Coelo, trium & triginta annorum Juvenis, eo die tàm celebri, quàm postea Ita∣liae maximè funesto, quo Carolus Galliae Rex octavus Florentiam est ingressus, scilicet, ut tanti funeris luctus, quum sub signis ornatus in pompam externae gentis exercitus urbem intraret, vel eo inusitato spectaculo, & in tanta recep∣tae libertatis laetitia, minimè uinceretur.