Page 91
Sectio Decima quinta. Grammatica.
GRammatica est Ars recte loquen∣di, scribendique; agit de voci∣bus, vocumque constructione.
Duo contemplatur in vocibus lite∣ras & syllabas, ut pariter duo gene∣ra literarum quaedam enim solitarie sonant, & vocales dicuntur, ut a e, i, o, u,; quaedam solitarie non sonant, sed simul cum alia quapiam litera, & propterea consonantes dicuntur, cu∣jusmodi sunt hae literae oppositae b, c, d, g, p, q, t, quae literae dicuntur mu∣tae, ut f, l, m, n, r, s, x, z dicuntur se∣mivocales.
Syllaba quae integrum habet sonum, constat vel unica vocali, vel vocali addita consonante, vel vocalibus si∣mul & consonantibus.
In vocibus Grammatica considerat accentum, seu tonum, sive acutum,