Page 69
Sectio Undecima. Ethica seu Moralis Philosophia.
HAEC ea est ars quae nos ad agen∣dum in omnibus conformiter rectae rationi dirigit: Primarium ip∣sius principium hoc est, Quod tibi vis fieri, & alteri feceris.
Docet Deum esse ultimum nostrum finem quia ille solus est Bonum Suffi∣ciens, cum nihil aliud beatos nos effi∣cere queat: Docet pariter nihil nos amare posse nisi sub specie boni, cujus triplex genus proponit Jucundum, Utile Honestum.