The institution, laws & ceremonies of the most noble Order of the Garter collected and digested into one body by Elias Ashmole ...
Ashmole, Elias, 1617-1692., Hollar, Wenceslaus, 1607-1677., Sherwin, William, fl. 1670-1710.

CAP. II.

Officium Cancellarii, quoniam praenobile est, ac permagnae Curae, exigitur in id administran∣dum vir praeclari nominis, tanto{que} dignus honore. Quamobrem Supremus vult & instituit, quod nemo provehatur ad id Officium, nisi vel Prae∣latus Ecclesiae fuerit, velut Archiepiscopus, An∣tistes, aut notabilis alioqui dignitatis: vel si vir laicus, Eques omninò non ignoti sanguinis, exper∣tus, doctus, & bonâ famâ notus. Ad hunc spe∣ctabit Concilii suscipiendi manifestatio, ac de∣claratio, sub eâ formâ quam Supremus & So∣dales Ordinis praeconceperint, omni tempore quo conveniet aut oportebit, ad honorem, utilitatem, at{que} incrementum ejusdem Ordinis. Idem quo∣tannis solennitate Divi Georgii in Concilio pro∣ponet, at{que} enarrabit acta egregia laudé{que} digna ipsorum Equitum hujus Ordinis, quotquot ita me∣riti sunt: qui verò contr commeruerunt & illo∣rum quo{que} probra, siqua fuerint, recensebit, t Scriba tantò faciliùs ea sub scriptis redigat in memoriam nunquam desituram. Habebit hic ita{que}, scilicet cum Praelato intra Castrum nostrum Windesori mansionem, scilicet habitum, & om∣ninò similem victùs assignationem. Cancella∣rius apud se commune Sigillum Ordinis, cum Signaculo, servabit, ad Statuta, Commissiones, facultates, certificationes, mandata, suffragio∣rum literas, alias{que} causas ad praedictum Ordi∣nem attinentes, suo quasque tempore consignandas. Si verò, legitimam ac rationabilem causam ba∣bens, ultra decem milliaria recesserit à Supremo, relinquet interim ea Sigilla, prout Supremus assignabit in custodiâ unius è Sodalibus, qui com∣morabitur in Aulâ cum Supremo. Habebit hic ipse Cancellarius annuum stipendium, Officii sui nomine, Centum libras Legalis Monetae Angliae, vel in feodis, Officiis, aliisvè promotionibus tan∣tundem, hiis de quibus ante diximus nihil hic ob∣stantibus.