Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.
Page  81

Ioanni Whitnaeo.

QVoties de praeclara aliqua indole cogito, quae nata ad virtutem, comparata ad doctrinam sit, toties tui mihi in mentem venit, charissime Ioan∣nes Whit. qui in tanto Aulae negotio literarum oti∣um sequeris, & in max. vitiorum illecebris, mini∣mè ab honestatis & germanae virtutis via deflectis. Hoc spacium certè & curriculum vitae laudis ex∣istit, in quo tu superari ab alijs non potes, si teipsum quotidiè vincere velis. Opus non habeo vt te in hunc doctrinae cursum incitem, sed currentem potiùs in∣primis collaudem. Si ad reliqua studia tua, has mor∣tis imagines, hoc est, istius humanae vicissitudinis, et istius Aulicae vestrae inanitatis certissimum exitum adiungere velis: multùm sanè & animum pietate, et ingenium optimo carmine iuuabis. Grindallus dif∣ficiliora omnia explicare potest. Si non ita facit, pes∣simè facit. Accipe quaeso, charissime Whitnaee, hunc Iuuenem Irlandum meum in eo loco, quo me acci∣pere velis. Si noueris eum quēadmodū ego noui, dig∣num magna humanitate tua esse diceres. Fac vt ex eius sermone, cum redit, veterem humanitatem tu∣am recognoscam. Aduentum tuum auidissimè ex∣pectamus. Saluta omnem illam nobilem familiam, potissimùm ornatissimam sororem tuam. Vale, et me ama, ac rescribe.