Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.

D. IOANNI SETONO.

QVid scribam, nunquam mihi deesse potest, quo∣ties ad Setonum scribo: Quod sanè libentèr semper facio, nunquam tamen libentiùs quàm hoc tempore, cum me & mea sponte currentem vehe∣mentèr ad id incitauit etiam Watsonus noster. Ec∣ce Thomas Watus tuus discipulus est, ad cuius rei effectum, mirificè singuli, sed potissimum Watus & Madaeus, & id tua caussa elaborarunt. Qua in re Page  [unnumbered] quicquid ego feci, abundantia amoris erga te feci, & illud totum quicquid fuit, & iampridem debeo tibi & plus eò, si vsus ad id vnquam tulerit. De Grin∣dallo meo, de qua re mecum aliquid B. noster, sto∣mochari tibi nō possum, cui aliquid, certò scio, tribu∣issem. Amisi ego fidelissimum amicum, amisit Collegium doctissimum virum, cui parem, quod au∣deo dicere, cum à Watsono discesseris, non habemus. Hinc migrauit vt scis in meliorem sedem Reueren∣dissimus pater & D. meus D. Eboracensis: ex cu∣ius obitu animus meus dolorem cum plurimis com∣munem, fortunae meae iacturā praecipuā & propè sin∣gularem exceperunt. Alius Dominus mihi quae∣rendus est. Nemo omnium est, cui potiùs me & om∣nem obseruantiam meam traderem, quàm ornatis∣simo Wintoniensi tuo, qui cum sit omnium doctissi∣mus, quid etiam docti sint, optimè nouit. Molestus esse ei nō cupio, nec tam opes quàm opem eius requi∣rere volo: Puto me vsui illi aliqua ex parte esse posse. Si tu ita vis, scribam ad eum, vel graecè vel latinè, vel vtrum{que}, vel ex alterutra lingua versum, vel ex meo cerebro profectum. Sin tu non vis, non faciam. Quid mihi in hac re faciendum est, tu optimè potes vel consulere propter prudentiam, vel monere prop∣ter amicitiam, vel imperare propter authoritatem. Quas singulares facultates ingenij, siuè bonitatis tuae, vt in alijs rebus singulas saepenumerò pericli∣tatus Page  70 sum, ita in hoc graui flexu fortunarum mea∣rum, non sine graui caussa vniuersas vehementer expecto. Si me amas ergo, quàm primùm poteris, quid author mihi eris, literis tuis suauissimis mihi significa. Te in quartanam incidisse grauitèr fero, quòd consilium meum in ea re requiris, amantèr ac∣cipio. Quod igitur vel vsu vel auditione cogn••i id tibi libentèr defero, id quod vt plurimùm proit tibi, vehementer exopto. Rescribe quaeso, nihil literarum tuarum sermone dulcius esse potest. Vale.