Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.

CVIDAM COG∣nato.

DIV in animo habui ad te scripsisse, Ornatis∣sime vir, vel quia tibi cognatione & sangui∣nis propinquitate coniunctissimus, vel quia magno amploque beneficiorum cumulo tibi saepè saepiùs que obstrictissimus. Quod si non suscepto consilio, quod in animo iam deliberatum fixumque ha∣bui, aliquando meipsum liberarem, partim in ipsam Page  [unnumbered] naturam, quae nos arctissimis coniunctissimis{que} pro∣pinquatis vinculis coniugauit, non leuiter pecca∣rem, partim ipsi diuinae Iustitiae omnis ingratitu∣dinis vltrici seuerissimae & vim iniuriamque face∣rem, & insigne etiam flagitium designarem. Gra∣tias ago itaque aliquando, vt spero, relaturus, non vulgares, sed quas possum summas & singulares pro amplissimis tuis beneficijs tum cùm primum apud te essem mihi vix de facie tibi noto collocatis, tum per M. Foxum vtrique nostrum & amicum exi∣mium & affinitate propinquum optata & inspe∣rata tempestate allatis. Nihil habeo ornatissime vir, quod tibi pro tanto meritorum cumulo repen∣dam nisi gratum erga te animi mei studium et pro∣pensissimam voluntatem quae tibi gratam rem fa∣cere nunquam desistent, modò aliquid contigerit, in quo certam voluntatis meae significationem tibi ostenderem, & firmum beneuolentiae testimonium relinquerem. Valeas in Christo. Cantab. è Collegio D. Ioan. Euangelistae. Festo D. Marc.