Page [unnumbered]
Candido lectori.
TRia sunt, lector optime, quae mihi vel maximè viden∣tur doctorum hominum voluntates impedire, & li∣teratorum cursus & conatus infringere & retardare, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 nimia 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Est enim quoddam hominum genus ignauum & insulsum, qui calumniis non literis, qui conuitijs non studijs tur∣piter se dedunt: qui aliorum infamiae nequiter inhiant, qui bonarum literarum cursus non humanè promouent sed eo∣rum conatus, qui aliquod opus, & sibijpsis aptissimum, & studiosis vtilissimum moliuntur, quantum possunt, impiè calumniantur, & ineptissimè irrident. Quorum vniuersae cogitationes in id solum excubant & exercentur, vt bonos laedant complurimos, prosint verò nemini: vt in vtilis∣simos aliorum labores iniustè inuehantur, & eorum no∣mina iniqué ad grauissimos infamiae & dedecoris casus adfligant. Quod non intelligunt, illud statim conuitijs in∣sectantur, & contumelijs, quibus totos se accommodant, miserè dilacerare student. Quaerunt & socios & participes sui facinoris, cum ex se nequeant vel verba percipere, vel materiam & sensum, intelligere. Huc & illuc concursi∣••ant, vt de aliquo scribenti, licèt typographi vitium sit, errore incutiendo nimis impudenter cogitent. Hij nimia ••nuidia praerupti, & aliorum felicibus conatibus inuiden∣••es, in nimis prosundum impudentiae, procacitatis ignomi∣niae, & turpitudinis barathrum se ingurgitant, in quo s•• perpetuò spiritum ducerent, digna haberent suorum meri∣torum praemia. Sunt enim huiusmodi, qui honestis studijs ••aledicunt, ac alio rum maledictis se turpissimè addicunt: