Page [unnumbered]
DISERTISSIMI VIRI ROG. ASCHAMI, AN∣GLI, REGIAE MAIESTATI A LATINIS EPISTOLIS. familiarium Epistolarum. Lib. 3. (Book 3)
CONIVNCTISSIMO AMICO Eduardo Raueno suo.
S. P. in Christo Iesu, charissime Eduarde Rauene. Quanquā Joan. Daeus noster instar multarum literarum esse potest, tamen cum sciam quam charae tibi nostrae literae sunt, nolui committere vt tam ido∣neus nūcius sine meis ad te literis Cantabrigiā pro∣ficisceretur. Suauitates itineris mei, quod alioqui iucundissimū erit, nōnulla acerbitate, illa, quam feci Cantabrigiae, iactura permiscuit. Nec tantùm vexat me fortunae inuidia, quantùm etiam nunc pung it Amici quidem, sed non eo modo, quo ego soleo, & tu facis, mi Rauene, amantis nimis supina incuria. Saluta tamen Baruicum & Bar∣uicum meum, quem amo ex animo, & quem puto nonnihil commoueri, hac mearum rerum an∣gustia, in his potissimùm meis temporibus. &c. Nisi Baruicus scripserit ad me saepiùs, verebor eius à me alienum esse animum. Utor bono & val∣dè bono domino, et opt. Domina: proxima Veneris, deo volente, Tamesin concessuri sumus. Literas ve∣stras ad me perferēdas curabit Steph. Halesius, qui