Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.
Page  154

Petro Nannio pro D. Pagetto.

S. P. simul mihi traditi fuerūt libri tui, humaniss. Petre Nanni, & ego proficiscebar legatus orator in Brabantiam ad Caesareā maies. Qua nostra su∣bita profectione factū est, quò minus ego tum, libros eos, ea, qua cupiebā opportunitate, ijs quibus desti∣nati sunt, tradere ipse at{que} cōmēdare potuerim. Hoc tamen negotium dedi offerendi libros tuos, alteri ex primarijs secretarijs: Qui, ad id praestandum, cum esset non solū facultate valdè idoneus, sed voluntate etiā admodum paratus, subita tamen et repentinae infirmitate, ita fuit ab omni officio obeundo exclu∣sus, vt libros tuos non redditos, sed ad reditum meū reseruatos, ipse ad Aulā reuersus offenderē. Quos ego primo quo{que} tēpore, ita cōmode, ita{que} et ex arbi∣tratu meo, et ex sentētia tua, ijs, quib{us} cupiebas, tra didi at{que} cōmendaui, vt nō solū eos laeto vultu et lu∣bēti animo, sed cū magna tua laude, tuae{que} doctrinae praedicatione acciperent at{que} perlegerent. Ita{que}, ex hijs laboribus tuis fructū, & laudis in praesenti ma∣gnū, et vtilitatis imposterū aliquē, vti spero, percep∣turus es. Orationē tuā, qua horū superiorū proxi∣morū tēporū apud nos turbas at{que} tumultus expli∣cas, diligenter perlegi. Cōsiliū tuū valdè laudo, et stu diū etiā erga hoc regnū vehementer probo: Tracta∣tio ipsa pererudita: sed materies omnis, nō ea fide, ad te cōparata est, quam res ipsa postulat. Ita{que} nè hoc tuum laudabile institutum careret ea laude, quae Page  [unnumbered] Prima est cuiusuis Historiae, Calamum ipse sumam, et certis quibusdam in locis, vt res feret, addam ali∣quid & immutabo, si tu ita vis, aut si tu non aliter sis per literas mihi significaturus. Quòd te non ac∣cerserem, cum proximè essem in Brabantia, non tui obliuione id feci, sed temporis angustia, & rerum quibus distinebar, magnitudine impediebar. Po∣stridiè enim illius diei, quo Bruxellas veni, & salue & vale Caesari dixi: perendiè in Angliam, nam sic me totum occupabant cum istîc essem negotia pub∣lica, vt nec priuata meorum, nec mea, ne{que} me cu∣randi facultas vel leuissima, mihi tum temporis concessa fuerit. Sin aliter nihil mihi certè prius fu∣isset, aut optatius tua doctrinae & humauitatis ple∣na consuetudine atque familiaritate, de qua saepè & crebris literis R. Brandislaeus, multùm & frequen∣ti sermone R. Ascha. libenter prolixèque mecum egit. Itaque mi Nanni, tibi de me, meoque in te studio atque adeò iudicio polliceri potes, vt quic∣quid vel tibi gratum, vel tuis rebus commodum facere queā, id quando voles, paratiss. semper praesti∣turus sim. Vale. Ex Regia Westm. 10. Feb. 1555.