Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.
Page  141

DOCTORI COLO, CVM OF∣ferret illi Aristeam de Settanta Due interpreti.

TAntùm ego, & communi omnium voci de tuae eruditione, & frequenti Morysini sermoni, de tua humanitate semper tribui, doctissime humanis∣sime{que} Cole, vt imperitus ipse si te non colerem, & inhumanus si non amarem, meritò videri possim. Hunc igitur libellum, mei in te studij, & si vis, si{que} id aliquid esset, iudicij etiam testem, tibi libenter offero. Hic author, quia & tempore priscus, & lin∣gua graecus, & vsu rarus, & instituto pius, & con∣silio prudens existit, gratus tibi & acceptus, atque etiam propter ipsam linguam, in quam nunc foeli∣cissimè versus est iucundus, spero, futurus sit. Hoc ita{que} munus, pro mea quidem in te voluntate sanè pusillum, reipsa tamen aliquid si grato animo acce∣peris, te mihi pergratam rem fecisse existimabo. Uale.