Disertissimi viri Rogeri Aschami, Angli, Regiae maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistolarum libri tres magna orationis elegantia conscripti. Quorum primo præfigitur elegantissima epistola de imitatione oratoria. Huc accesserunt eiusdem pauca quædam poëmata. Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc primum ædita studio & labore Eduardi Grantæ, Schoolæ Westmon. moderatoris. Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio, de vita & obitu Rogeri Ashami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.
Ascham, Roger, 1515-1568., Grant, Edward, 1540?-1601.

R. ASCHAMVS SVO HVBERTO.

S. P. Multos magno dolore, & me non mediocri affecit, subita illa Metensis obsidionis derelictio, doctissime Huberte: quae impedimento fuit, quomi∣nus Heidelbergā accesserim, vbi singularem volup∣tatem ex suaui consuetudine▪ & erudito sermone▪ Page  [unnumbered] tuo videlicet, Micylli et Cesneri percepissē. De re∣cta nam{que} graecè pronunciādiratione, quomodo in∣ter nos constitutum fuit, cōmodè & fusè disputas∣semus. Magnum fructum scio ex vestra eruditio∣ne, & palmā ipsam, credo, ex meliori caussa domū reportassem. De Huberto meo, hoc est, de summa bonitate tua & multiplici doctrina, & de illa insti∣tuta nostra disputatione, saepè multū{que} cogito, et ita cogito, vt id literis, aliqua ex parte, nunc tentem inchoare, quod opportuno sermone, corā, plenè prae∣stare potuissē. Ex hac tamen vna re, et mutua scri∣bendi ratione duplicem capiemus cōmoditatem: Nam initā nostram amicitiam, literarum crebri∣tate stabiliemus, & institutā nostrā disputationē, magna cum voluptate persequemur: persequemur autē eo modo, vt modū literarū nunquam exceda∣mus: proptereà, singulis literis nostris, singulā quā∣que graecā literam expediamus: et sic nostrae literae, nunquā nimis lōgae et materies scribendi sēper val∣dè copiosa nobis proposita erit. Auspicemur igitur, fauentibus musis, et agnoscite caussā, nam vos tres▪ quos habeo aduersarios, libentèr in hac caussa, pa∣tior esse iudices. Prodeat ergo vtra{que} pronunciatio, vestra & nostra pugnent inter se: quibus telis? ra∣tionibus: facilè accipio: doctrina: id à vobis doctis∣simis expecto, Testibus, & ego quo{que} laudo. Ratio∣nes scio nullas babetis, nisi quas subornauit multi∣plex vestra doctrina. Sed testes quos? excutiendi e∣nim Page  132 sunt. Testē habetis primum, vsum, quia om∣nes pronunciāt vt vos, exceptis nobis Anglis. De∣indè producitis ipsam Graeciā, quae hodiè retinet ve∣strā pronunciationē, cuius authoritas, longè antepo∣nenda est istis diuisis toto orbe Britannis. Si vsum intelligitis priscae illius aetatis cōsuetudinē, cū vixit & scripsit Aristoteles, qui adhuc in libris doctorū hominum cōseruatur et viget, vsum et ego recipio. Sin vsū vultis hunc vulgarem, imperitū, & quoti∣dianū, à prisco illo doctissimo vsu longè alienissimū, tot mutationibus corruptū, tot erroribus implicatū, & tēporis lōginquitate exesū, ego verò nō admitto. vsus nisi doctrina & ratione nitatur, praeceps in er∣rores semper ruit. Et hinc fit, quod nulla vnquā fu∣erit, vel resp. tam rectè gubernata, vel lex tā sanctè posita, quin vnius consuetudinis vitio, sit tādem e∣uersa at{que} labefactata. Taceo quos errores, solus vsus in ipsa verissima Christireligione, producit, fouet, et tanquā sus porcellū suum, in foetido sinu amplecti∣tur & mordicùs etiānum defendit. Vis corrigere, vis emendare aliquid, quod vitiatū sit? solus vsus repugnat & sese opponit, clamitans, consuetudo consuetudo, à qua vulgus & imperiti homines ae∣gerrimè diuelli possunt. Vos ergo duces scientiae videritis, an tātū vsui, omnis erroris authori, et pro pugnatori, in hac caussa tribuēdū sit, praesertim cū nulla res extet, quae quotidianis mutationib{us} magis Page  [unnumbered] obnoxia sit, quàm verborum sonus & pronuncia∣tio. Praetereà cum Graeca lingua diù iam reces∣serit ex vsu vulgari & sermone hominum, & sese omninò abdiderit in doctorum libros, taceat er∣gò & facessat vsus vester ex hoc iudicio, & prode∣ant libri, quos nec Iouis ira, nec ignis, nec aetas om∣nis potuit corrumpere. Libri inquam antiquioris illius fidei, quanquam nullius libri vocem & testi∣monium reijcio, quem vos tres, dignum et idoneum testem iudicabitis. Ast, libri, dicitis, nō loquuntur, uon possunt exprimere sonum literarum. Scio, tace∣bunt omnes libri & literae, & erubescent, de vestra corrupta & vitiata pronunciatione loqui, at de no∣stra copiosa & luculenta dicent testimonia. Sin vl∣li libri de vestra quicquam loquuntur, producite, nullum reijcio, & ego vicissim libros doctissimos summae authoritatis pro mea in medium adferam, & id iam statim cum ad disceptationem accessero. Alter testis vester, est ipsa Graecia, rectè. Graecia, scilicet quae iam nescit loqui, nouit rectè pronun∣ciare. Graecia, quae iam diù amisit suum imperium, gloriam, ingenium, doctrinam, imò nomen suum et linguam, retinet tamen, si dijs placet, ipsam veram pronunciationem. Graecia, tot vrbibus euersis, & ipsa suis pulsa sedibus, & tot barbarorum cedens inuasionibus, pronunciationem tamē puram, inuio∣latam, & nulla mutatione iactatam hactenus con∣seruauit. Alij profectò testes melioris fati, et fortunae, Page  133 quàm isti miseri Graeci, vobis quaerendi sunt: Nam non solùm cum vobis tribus, sed cum Graecis ipsis, qui nunc viuunt, libenter pugno, cum graeca lingua, nunc dierum, non magis sit propria graecorum ho∣minum, quàm lingua Latina Jtatorum: nisi hoc fortassè dicturi sunt, se aliter quidem, sed meliùs pronunciare, quàm veteres illi doctissimi graeci con∣sueuerunt, & tunc pugnabo cum hijs qui ad inuete∣ratum aliorum errorem singularem etiam suam adijcient impudentiā. Quisquis ergò in hac caussa contendere vult, praesidio scientiae, non errore con∣suetudinis, sese muniat doctorum monumentis, vbi tota iam habitat graeca lingua, non Graeciae olim nunc Barbariae regionibus, vndè omnis exulat do∣ctrina, & ipsa etiam lingua, hanc disputationem contineat. Et haec de vniuerso genere pronuncia∣tionis, nunc breuissimè de vna litera, vt rationem literarum, non libelli magnitudinem nobis propo∣suisse videamur. De α non contendimus, nisi cum coaluerit in diphthōgum 〈 in non-Latin alphabet 〉, sed eum locum reijcie∣mus ad nostram de vocalibus disputationem▪ β ergò prodeat. Hic longè discrepamus. Sed audiamus quomodo vos, & quomodo nos efferimus, & penes vos tres iudicium esto, vtri rectiùs pronunciant. Hoc verbum χυβερνω, vos sic effertis chiuerno, in qua vna dictione, tres errores admittitis, in χ, in υ, in β. Latini hoc verbum suum fecerunt, nec solùm vim in significatione, sed etiam veritatem in pro∣nunciatione Page  [unnumbered] retinent, solùm mutantes primam lite∣ram tenuem χ in suam mediam γ, id quod Graeci veteres saepissimè fecerūt. Ita{que} nos efferimus 〈 in non-Latin alphabet 〉 cum latina lingua cuberno. Sed de χ & υ suo loco: Nunc testes idoneos proferamus, an cum vo∣bis dicendum, sit verno, an cum nobis berno. Pro∣ducite testes vestros. Conticescunt omnes, excepto mendaci vsu, quem comites sui, error et ignorantia, obtorto collo, & impudenti facie in hunc locum pro∣uehunt. Audite nostros testes, quos vos scio non re∣ijcietis. Primus est, doctiss. Eustathius, qui sic ex∣plicat illū Hom. locum, 〈 in non-Latin alphabet 〉. &c. 〈 in non-Latin alphabet 〉 inquit est ipsissima vox ouilis. Iam, vtrum vlla ouis effert vi, vt vos, an bee vt nos, iudicetis. An∣glae scio omnes oues & Germanae & Jtalae pro nobis faciunt, sed fortassè Graecae oues olim non balabant sed vilabāt. &c. Ast, qualis haec, dicetis, disciplina est, quae petitur ab ouibus. Certè rubore non perfun∣dimur discere ab ouibus, cū in simili caussa, ille, cui similem nemo potest nominare, nō erubuerit à cane literā 〈 in non-Latin alphabet 〉 perdiscere. Et discere ab ouibus, est discere ab ipsa natura, quae constans semper et sui simillima existit, nec varietatibus & mutationibus obnoxia est, vt vsus vester, & fluctuans consuetudo. Sed alterum testem proferamus. Ecce Mar. Cicero, qui graecè loquendo, ipsis graecis gloriā, vt ille ait, eripuit, in epistola illa, satis vobis nota, de obscoenis verbis, dicit, cum audit 〈 in non-Latin alphabet 〉 putidum graecum verbum, Page  134 sonat idem quod bini latinum. Sin bi sonuisset Ci∣ceroni vi quemadmodū nunc sonat vobis, mentio∣nem vini non bini procul dubio fecisset. Jtaque aut tunc Cicero ▪ non rectè, ant vos nunc malè pronun∣ciatis. Tertium testem expectatis? nō leuem, sed in omni caussa grauissimū authorem, D. Aurelium Augustinū producimus, qui planiùs, si quid planiùs dici potest, quàm aut Eustathius, aut Cice. hanc rē decidit. In libris de doctrina Christiana (caput nō occurrit, quia liber non est ad manum) dicit, cum audit nominari herba beta, videtur illi nominari secunda litera graeca, quomodo nos nunc efferimus. Sin verò pronunciasset August. quemadmodū vos, vita. i. anima, non beta herba auribus eius circum∣sonuisset. Quartum vultis testem? nisi Epistolae modum mihi proposuissem, & quintum, & de∣cimum etiam produxissem. Verùm sequemur illum qui in grauiori caussa dicit, in ore duorum aut trium. &c. Et cui Eustathius, Cicero, & Augustinus non satisfaciunt, illi ego satis∣facere non laborabo. Jtaque aut me falsa retu∣lisse, aut istos tres non rectè scripsisse, aut nos ve∣ram & germanam, & proptereà Germanis ho∣minibus aptissimam pronunciationem asseruisse ingenuè fateamini. De pronunciatione reliquarum literarū, reliquis literis nostris deinceps ordine, deo volente, persequemur. Saluta doctissimos viros, Page  [unnumbered] Micyllum, & Cesnerum, quorum literas & tuas de procunciatione auidè expecto. Saluta etiam lite∣ris tuis clarissimam illam foeminam Olympiam, quae sola, pro sua singulari eruditione & summo iu∣dicio, si patrocinium nostrae pronūciationis suscepe∣rit, de vobis reliquis minùs laborabo. Uale opti∣me & doctissime Huberte, & me quod facis, ama. Brux. 6. Martij. 1553.