Page [unnumbered]
THO. ELIOTA EQVES LEC∣TORIBVS VERE DOCTIS.
ETSI NIHIL DVBITO DE VESTRO candore, pru∣dentia, ac benignitate lectores candidissimi, metus tamen liuoris alieni me uehementer cogit, ut in huius operis prin¦cipio uos aggrediar praeoccupatione quadam, non tamen artificiosa, sed per{quam} simplici ac uerecunda: qua solum er∣ratula, perpauca nimirum deprecando, morsus inuidorum, qui nusquàm non sunt, facilius euitarem. Nostis optumi uiri {quam} periculoso certamine, lis adhuc pendeat inter huius aetatis medicos de re herbaria: qua, me her∣cle, ut nihil extet humanae saluti conducibilius, si probe cognoscatur: ita nihil penè deterius, aut magis noxium, si quic{quam} in ea, male intelligendo, quod lectori futurum sit fraudi, perperam committatur: quod cum ipse cognorim, alioqui cupidus redigendi in hos cōmentarios quorumcun{que} uerborum quae apud latinos authores reperiantur, sensus integros ac ge∣nuinos: coepi cum quibusdam herbariis ac pharmacopolis agere, quos existimaueram ea in re per{quam} gnaros fuisse, ac perdiligentes, ut stirpium non solum nomina, uerum etiam figuras ipsas mihi scribenti suppedita∣rent. at homines uel improbe suam ignorantiam dissimulantes, uel ut mihi imponerent (quod magis existimo) turpiter mentiētes, alias figuras, alia{que} nomina mihi praebuerūt, quā earundē herbarū fuisse, quas ego nosse cupiebam, postea diligentius inuestigando per meipsum comperi: quo factum est, ut ab his delusus, uel potius proditus, aliquot herbas ac arbo∣res aliena fide male deceptus, huic Dictionario sub falsis nominibus in∣seruerim: quod tandem cum ex solidioris doctrinae uiris, sero propemo∣dum consultis, tum ex inquisitione perdiligenti, tam in libris Dioscori∣dis et Galeni, {quam} in ipsis styrpibus a me iā uisis ac multo penitius consyde∣ratis deprehendissem, adeo tantae negligentiae me certe poenituit, ut eo no∣mine tot mensiū labores (ut mihi uidebatur inaniter exhaustos) flammis consumpsissem: ni me potentissimi, ac longe sapientissimi Principis no∣stri Henrici octaui Regis Angliae numen, interpellasset: cui meam fidem in perficiundo hoc negotio paulo ante obstrinxeram: facturum igitur me satis existimabam uobis uestri{que} similibus, uiris uti{que} bonis aeque at{que} do∣ctis, si in tabellam, appendicem huic epistolae, herbarum uocabula uel a me perperam interpretata, uel non satis cognita diligenter coegero, quo minore cum periculo lectores quicquid mihi deciderit imprudēti resar∣cire possint. Abest enim {quam} plurimum, ut huiusce rei me quic{quam} pudeat, cum in manibus tractentur cottidie libri doctissimorum hominum, ter∣tium aut quartum recogniti, nouis{que} additionibus iterum at{que} iterum in