Page 196
Pag. 8. lin. 42.
INSTITVTO EI PAVLO ABBATE.] De Abbate isto, Matthaeus Parisius in Mss. vitis ejusdem Coenobij Abbatum, haec scripta reliquit. Rex WILLIELMVS, de morte Abbatis FARITIJ certificatus, Coenobium S. ALBANI vacans in manu sua tenuit, & extirpatis syluis, & depauperatis hominibus, oppressit. Et nisi correptionibus LANFRANCI refraenaretur, irrestau∣rabiliter totum Coenobium destriuxisset. Efficaciter igitur procurauit ipse LAN∣FRANCVS vt PAVLVS eius consanguineus quem secum in Angliam duxerat in Abbatem praeficerctur. Iste, natione Neuster, Consanguinitate Archiepiscopo [ 10] LANFRANCO propinquus, &, vt quidam autumant, filius, Monachus fuit Ca∣domensis Ecclesiae. Hic Ecclesiam Beati ALBANI suscepit regendam, procurante dicto Archiepiscopo LANFRANCO qui eundem PAVLVM filiali dilexit amore, pro∣motus in Abbatem, Anno gratiae M.LXXVII.IV. Kl. Iulij, tempore Regis WIL∣LIELMI Regis majoris & Conquestoris, Anno regni ipsius XI. Hic primus Abbas hujus Ecclesiae fuit, postquam Anglia Normannis fuit penitus subjugata. Iste hanc Ecclesiam caetera{que} aedificia praeter Pistorium & Pinsinochium reaedificauit, ex lapidibus & tegulis veteris Ciuitatis Verolamij, & materie lignea quam inuenit à Praedecessoribm suis collectam, & reseruatam. Ditauerat enim ipsum Archiepi∣scopus LANFRANCVS, & ipsum electum Thesauro multiplici reddiderat habun∣dantem. Iste quo{que} PAVLVS Abbas vir religiosus, & eleganter liberatus & in [ 20] obseruantia ordinis regularis, rigidus, & prudens, totius Monasticae religionis nor∣mam quam jam olim tam praelatorum quam subditorum remisioris vitae illece∣brosa voluptas eliminauerat, cautè & paulatim, ne repentina mutatione tumultum granaret, reformauit. Et facta est Ecclesia Sancti ALBANI quasi scola religionis, & disciplinaris obseruanciae per totum regnum Angliae. Attulerat nam{que} secum consuetudines LANFRANCI & statuta Monastica à Domino Papa merito approba∣ta conscripta. Vnde odor bonae famae hujus Ecclesiae Romanam Curiam & remo∣ta regna illustrando peruolauit. Et multorum tam praelatorum quam Magnatum corda felici••èr ei inclinauit. [ 30]