Page 142
Ioannis Seldeni, AD EADMERVM & Notae & Spicilegium.
Pag. 2. lin. 9.
QVI NON PRIMÒ FVERIT HOMO REGIS ET DE MANV ILLIVS EPISCOPATVS VEL ABBATIAE INVESTITVRAM.] Obtinebat aeuo illo superiore mos so∣lennis, atque ante Normannorum etiam aduentum hîc vsitatissi∣mus, vt majorum gentium Antistites sacri, Episcopi nimirùm & Coenobiarchae (qui saltem in clientela Regia) à sacris Ecclesiarum corpori∣bus electi, quin saepiùs etiam, spretis omninò corporum sacrorum suffragijs, in Aulâ designati, Annuli & Baculi Pastoralis siue Pedi traditione, in Digni∣tatis [ 20] possessionem à Regibus nostris, jure auito nixis, mitterentur. In Glasto∣niensis Coenobij priuilegijs, apud G. Malmesburiensem de gestis Regum lib. 2. cap 8. Rex EDGARVS Monachis Electionem sui Abbatis perpetuò manere censet, sibi verò suis{que} haeredibus, tribuendi fratri electo Pastoralem Baculum, potestatem retinuit. Atqui idem autor alibi Electionem Praesulum & Abbatum tempore An∣glorum penes Clericos & Monachos fuisse scribit, vti videre est in libro ejus 3. de gestis Pontificum, vbi de Edmundo Episcopo Lindisfarnensi agit. Verùm ci∣terioribus aeui Saxonici annis, siue Regum tantummodò gratiâ siue Aulicarum partium studijs, sacri hujusmodi honores delati, &, neglecto prorsus suffragio∣rum jure, eodem ritu donati▪ De ea re luculentissimum perhibet testimonium [ 30] Ingulphus Abbas Crowlandensis, qui GVILIELMO I. coaetaneus. A multis, inquit, annis, retroactis, nulla electio Praelatorum erat mere libera & Canonica. Sed Omnes Dignitates tam Episcoporum quam Abbatum per Annulum & Bacu∣lum Regis Curia pro sua complacentia conferebat. Egregium porro ritus hujusce adijcit exemplum de WULGATO Coenobiarcha Wegelandensi in Crowlan∣densem ita creato ab EDWARDO Confessore; vnde liquet etiam solenne fuisse, demortuo Antistite, Baculum illud Pastorale (puto & Annulum) à destinato ad hanc rem Sacri corporis nuncio, Regi, qui suo arbitratu su••rogandum An∣tistitem eo insigniret, exhiberi. GERVASIVS etiam Dorobernensis in decla∣matione seu, vt vocat ipse, imaginatione Ms. contra ROBERTVM Abbatem [ 40] S. Augustini Cantuariensis; LANFRANCVS, inquit, petiuit Regem (GVI∣LIELNVM nempè I) vt sibi donationem Abbatiae (S. AVGVSTINI scilicet) concederet sicut omnes Praedecessores suos constat habuisse. Respondit Rex & dixit se velle omnes Baculos Pastorales Angliae in manu tenere. Annales item Lichfel∣densis Ecclesiae Mss. Vs{que} ad illa tempora (de HENRICI I. aeuo verba fiunt) Reges conferebant omnes Episcopatus in Anglia per inuestituram Annuli & Baculi. compluria ejusmodi passim occurrunt. Quàm controuersiosa res esset, fusiùs paret ex autore hoc nostro atque alijs qui ejusdem saeculi res narrant. Caete∣rum vtcun{que} hujusmodi juri renuntiatum fuerit ab HENRICO I. (ita enim scribunt) in aliquo tamen vsu diù postea durâsse videtur. Quod elicere fas est [ 50] ex IOANNIS Regis diplomate quo Baculi Pastoralis, in Coenobiarcha Nuteleiensi designando, tradendi jus GVILLIELMO MARESCALLO Pembrochiae Comiti transtulit. Idem, ni fallor, concessit quod jus Patrona∣tus Coenobij Iurisconsulti postea nominabant. verùm ecce ipsa diplomatis ver∣ba