more susciperet, respondit benedictionem quidem se libenter velle
suscipere, sed professionem quam exigebat, & Antecessores suos fecisse fciebat,
nulla ratione facturum. Cujus verbis, quia RADVLPVS nec auditum prae∣bere
aequanimiter voluit, negotium ipsum eous{que} indeterminatum remansit.
Ipse quoque THVRSTANVS Legatos suos Romam direxerat, modis quib••s
apud Romanos agi oportere sciebat, à Papa cupiens absolutionem debitae pro∣fessionis
obtinere, sed nihil effecerat. Rex autem HENRICVS, vti aduertit
THVRSTANVM in suâ peruicaciâ stare, & eandem peruicaciam quasi ex tui∣tionis
suae fiducia, fulcire, ac manutenere, rupit ei ipfius fiduciae nodos, & a∣perte
protestatus est, illum aut morem Antecessorum suorum tam in professio∣fie [ 10]
facienda, quam & in alijs dignitati Ecclesiae Cantuariensis, ex antiquo jure
competentibus, executurum, aut Episcopatu Eboracensi cum benedictione fun∣ditus
cariturum. Ad quae ille, Clericorum, quasi dignitatis suae libertati, fictâ
Reuerentiâ acclamantium, ••sui{que} cordis Consilio inpraemeditatius credens, re∣nuntiauit
Pontificatui; spondens Regi, & Archiepiscopo, se, dum viueret, il∣lum
non reclamaturum, nec aliquam calumniam inde moturum, quicunque
substitutus fuìsset. Sed cum post dies, & consueta obsequia & pristini hono∣res
circa se, defectui magno paterent, tabescebat animo & se fecisse quod fe∣cit
vehementer indoluit. Quapropter mutato Consilio, Regem trans mare
cuntem, secutus est, sperans se revestituram sui Pontificatus recuperaturum; [ 20]
& tali modo erga eum facturum, vt, eo praecipiente, benedictionem ab Archi∣episcopo
sine professionis exactione adipisceretur. Cui negotio cum se me∣dium
nisi rem protelando Rex facere noller, Sciens Archiepiscopum abhomi∣nabile
habere tanto praecipitio se perenniter fieri obnoxium, suspensa res est,
& nec ipse, nec alius quis in Episcopatum Eboracensem substitutus.
Ipso anno circa mensem Augustum, reuersus à Roma supramemoratus AN∣SELMVS
venit Normanniam ad Regem HENRICVM literas Apostolici
deferens, quae sibi vices Apostolicas, in Anglia administrare concedebant.
Quod Regno Angliae, breui innotuit. Admirati ergo Episcopi, Abbates, &
Nobiles qui{que} Lundoniae adunati sunt, super his, & quibusdam alijs, presente [ 30]
Regina, communi Consilio tractaturi. Quid multa? Placuit omnibus Ar∣chiepiscopum
Cantuariensem quem maximè res haec respiciebat, Regem àdire,
& expositâ ei antiquâ Regni consuetudine, simul ac libertate, si consuleret Ro∣mam
iret, & haec noua annihilaret. Amplectitur ille consilium, & amore
quàm maximo visitandi Apostolorum limina, ardens mare transijt, & Regem
Rotomagi reperit. A quo, & Ecclesia Pontificatus ipsius Ciuitatis, sum∣mo
gaudio, & honore susceptus, per plures dies in eadem Ciuitate, ab ipso
Rege, detentus est. Supramemoratum quo{que} ANSELMVM ibi reperimus
transitum in Angliam, gratia legationis suae exercendae, praestolantem. Sed Rex
HENRICVS antiquis Angliae consuetudinibus, prae juditium inferri non su∣stinens, [ 40]
illum ab ingressu Angliae detinebat, & ei, vtpote nuncio beati PE¦TRI,
largitèr & officiosè ministrari faciebat.
RADVLFVS igitur Archiepiscopus, cum Rege, de negotijs, pro quibus ve∣nerat,
iuxta rerum ordinem diligentiùs agens, ad consilium ejus Romani itine∣ris
callem ingreditur. Vbi autem in Franciam venit, graui vlcere in facie per∣cussus
est, & intumescente toto capite, vs{que} ad extrema penè perducitur.
Qua de causa, in castro (quod Feritas à freno vocatur) per integrum mensem
lecto decubuit, nobis, qui cum eo eramus, vix vitam illi pollicentibus. Melio∣ratus
tandem ab infirmitate, prout pati potuit, paulatim Romam eundi iter
repetijt. Ibat autem cum magno & diuiti Comitatu, & admirabilis cunctis [ 50]
habitus magnificè suscipiebatur ab omnibus, ad quos veniebat.
Lugdunum verò cum venissimus, vbi Dominus, & inclitus Pater AN∣SELMVS
olim ab Anglia, pro justitia pulsus, non sicut exul, aut peregrinus,
sed incola, & verè ipsius loci praesul, & Dominus, ab omnibus habitus fue∣rat,