auctoritatibus quibus Ecclesiam Dorobernensem niti, & circumuallari videbat,
spretis Clericis suis, quorum se Consilio credidisse serò dolebat, se contra ipsas Au∣ctoritates
nolle stare, sed morem Antecessorum suorum sequendo, & ipsis adquies∣cere,
& Ecclesiam ipsam deinceps semper diligere velle dixit, & honorare. Praece∣pit
igitur Rex vt professio, quam THOMAS erat facturus in sui praesentia dicta∣retur,
scriberetur, sigillo{que} suo, nequid in ea quouis molimine antequam eam pro∣fitiendo
THOMAS legeret, mutaretur, seruaretur inclusa. Quod & fa∣ctum
est.
Dominica ergo die quae fuit IV. Kl. Iulij conuenerunt, jubente Rege, RI∣CHARDVS
Lundoniensis, WILLIELMVS Wintoniensis, RADVLPHVS [ 10]
Roffensis, HERBERTVS Norwicensis, RADVLPHVS Cicestrensis, RA∣NVLPHVS
Dunelmensis, & HERVEVS Pangornensis Episcopi in Eccle∣sia
beati PAVLI Lundoniae pro consecratione THOMAE. Inter soli∣tam
ergo examinationem, suo loco professionem, de subjectione & obedien∣tia
sanctae Ecclesiae Dorobernensi exhibenda RICHARDVS Lundoniensis Epi∣scopus,
qui THOMAM erat sacraturus ab illo exegit. Professio igitur, si∣cut
erat sigillata, sibi coram omnibus oblata est, fracto{que} sigillo euoluta &
lecta ab eo est ita. Ego THOMAS Eboracensis Ecclesiae consecrandus Me∣tropolitanus
profiteor subjectionem, & Canonicam obedientiam sanctae Doro∣bernensi
Ecclesiae, & ejusdem Ecclesiae Primati Canonicè electo, & consecrato, [ 20]
& successoribus suis Canonicè inthronizatis salua fidelitate Domini mei Regis
HENRICI Anglorum, & salua obedientia ex parte mea tenenda, quam
THOMAS Antecessor meus sanctae Romanae Ecclesiae ex parte sua profes∣sus
est.
Intererat huic officio Prior Ecclesiae Dorobernensis (CONRADVS nomine)
& ex Monachis ejusdem loci, quamplures, qui pro hoc ipso quoniam res eos
maximè respiciebat, illo conuenerant. Lectam itaque professionem cum à
THOMA sibi oblatam RICHARDVS Antistes Lundoniensis accepisset, eam
nominato Priori & Fratribus tradidit, dicens; Hanc Fratres & Domini mei
in testimonium auctoritatis vestrae Ecclesiae suscipite, & ipsam vobis factam in me∣moriam [ 30]
posteritatis, seruate. Deinde à RADVLPHO Cicestrensi Episcopo
Dictum in populo est ipsam consecrationem, ex recto, & antiqua consuetu∣dine
debere fieri Cantuariae. Et adjecit. Verum quia ipsa Ciuitas, defuncto Patre
nostro ANSELMO, nunc quidem Pontifice caret, visum Regi sacratis{que} ordini∣bus
regni est atque Principibus, eam hic atque ab hujus sedis Episcopo prae alijs po∣tissimum
celebrandam, eo intuitu, ea ratione quod Episcopus Lundoniensis inter
alios Episcopos est Decanus Ecclesiae Cantuariensis, & ideo speciali quadam digni∣tate,
caeteris anteponendus. Ita ergo in Episcopatum Eboracensem THOMAS
consecratus est, suscipiens à Ministro, quod suscipere detrectauit à Magi∣stro.
Dum ergo vitae praesenti superfuit, paenitudo hujus facti ab animo ejus [ 40]
non recessit, se infoelicem, nec tanti Patris benedictione dignum fuisse pro∣nuncians.
Quibus peractis, praefatus Ecclesiae Romanae Cardinalis, audito Rege, Curiae∣que
Regis consilio, Pallium, quod detulerat, Eboracam detulit, ipso{que} Pontifi∣cem
ejus inuestiuit, sic{que} Romam redeundi iter repetijt
Inter haec ERVEVS Episcopus Pangornensis (cujus suprà meminimus) ab Ec∣clesiâ
suâ, quam olim dimiserat, penitùs translatus est, & nouo Episcopatu, quem
Rex & Principes dudum in Heli statuendum, juxta mentionem inde superius
factam, decreuerant, inthronizatus. Quod quidem vt adipisci mereretur multâ
prece, multis multarum rerum promissionibus, multorum quoque officiorum [ 50]
exhibitionibus, vix post obitum strenuissimi Patris ANSELMI obtinere, po∣tis
fuit.
Ipso Anno apparuit Stella, quam Cometam quamplurimi nominabant.