Conclaue Ignati: siue Eius in nuperis inferni comitiis in thronisatio Vbi varia De Iesuitarum indole, de nouo inferno creando, de ecclesia lunatica institue[n]da, per satyram congesta sunt. Accessit et apologia pro Iesuitis. Omnia duobus angelis aduersariis, qui consistorio papali, & Collegio Sorbone præsident, dedicata.
Donne, John, 1572-1631.

Apologia pro Iesuitis.

TAndem ad Apologiam pro Iesuitis accedendum: id est, de illis silendum. Fauet enim illis, quisquis de illis tacet. Nec certè cuiquam, diutissimè locuto (etsi e Oceanus Clepsydra es∣set) vnquam deerit, quod de eorum, flagitiis addere possit. Si cui quid huic Apologiae subtexere visum fuerit, per me liceat: tri∣bus quatuórve versibus spatium relictum videt. Paradoxo ta∣li satis. Nec totum, Iungius, Scribanius, Gretzerus, Richeomus, Cy∣donius, alive Apologiis assueti, bello{que} (quod aiunt) defensiuo pe∣ne macerati (modo Vera & Bona de Iesuitis dicant) occuparent:* nec se hoc solamine tutentur, ipfum Catonem, quadragies & quater, causam dixisse. Nam & toties absolutus est: Quod de Iesuitis negant Parlamenta tam Anglica, quam Gallica. Cui autem breuior quam par est, haec videatur Apologia, totum librum pro Apologia interpretari potest, ex illa ipsorum Regula, maximum Page  33 Innocentiae argumentum esse 〈◊〉 ab Euangel•••. Hâc autem dum adhuc alicubi viribus a nocendum polleant,* gaudeant Apologia. Futurum breui, vt, cum quemadmodum à Venetis spoliati, detrusi, in Galliis ventilati, & exagitati fuerint; ita & à reliquis Principibus deserantur, ipsa eorum imbecillitas eis fiat Apologia, reddanturque necessario innocui; quodque de Curribus falcibus instructis dixerat Vegetius, Iesuitis accommodetur, primò terrori fuis∣se, post derisui.

FINIS.