¶De Haereticis Resipiscentibus. Cap. 3.
CVm{que} omnia fuerint in vtram{que} partem in iudicia di∣sputata, siue reus fuerit conuictus, siue crimen ipse con∣fiteatur, Primùm admonendus est vt ab errore desistat, quòd si facturum se sposponderit, iuramento se ad id astrin∣get. Deinde poenitentiae fructus edet, & ita demùm dimit∣tetur. Hoc tamē prouiso, fratrum vt offensioni (si quae fue∣rit) quantum in se est, medeatur, & quibus in locis errorem prius disseminauit in eisdem publicè fateatur se in haeresi versatum esse. Quod si suā ad haeresin pertinaciter adhae∣serit, amandetur aliquandiu ad homines scientia praeditos qui illum in viam reuocarepossint. Et si illorum persuasum sententia decedat iuramento interposito, quòd haeresin velit relinquere liberari potest, illa semper repetita conditione quam antè posuimus, nimirum vt poenitentiae certa signa det, ac contraria doctrina fratres in illis locis erudiat in quibus eos prius haeresi contaminauerat.