¶De his qui confessi, aut conuictisint quid statuendum sit. Cap. 10.
QVi de crimine fuerit haeresis confessus, aut qui sic conui∣ctus fuerit vt sententia iudicis contra illum processe∣rit, & pronunciata fuerit, st nec appcllauerit, nec intra tempus appellationi concessum resipuerit, & arbitratu sui iudicis pro crimine satisfecerit, ex illo tempore sit hac ipsa contumacia factus infamis. Nec ad officia publica gerenda, nec ad consilia nec ad testimonium dicendum, vllo tempore assumatur, imò nec Testamētum illi condere fas erit, prete∣rea quodcun{que} negotium illi cum alijs intercesserit, ipse qui∣dem omnibus, illi verò nullus cogatur in iudicio responde∣re. Crimen enim haeresis publicum esse statuimus, quoniam Dei Religio communis inter omnes cùm violatur, in eo pu∣blicè videtur omnibus iniuria fieri.