Page [unnumbered]
DE HAERESIBVS.
¶Qui sint Haeretici, & qui non sint. Cap. 1.
HAEreticos statuimus omnes, quicun{que} commu∣nis nostrae fidei decretum aliquod secus acci∣piunt, {quam} sacra Scriptura determinatum est, & in errore sic habitant, vt omnino se non sinant ab illo remoueri. Nec illud in hoc ge∣nere spectandum est, vtrum aliquis ipse sibi erroris fuerit author, an illum aliunde acceptum ipse sequatur, & defen∣dat. Qui vero non commorantur in haeresi, nonillum de∣fendunt, sed inquirunt veritatem, & cùm a legitimis iu∣dicibus plenè fuerint instructi, suam ipsi culpam agnoscūt, & in eo se corrigi facitè patiuntur, in haereticorum 〈◊〉〈◊〉 poni non debent.
¶Schismatici, & haeretici quomodo differant. Cap. 2.
SChismaticos pleri{que} cum haereticis confuderunt. Sedta∣men magna inter illos est differentia. Nec enim schis∣matici fidem aliam habent, quàm caeteri: sed a communi illa, quae inter Christianos esse debeat, societate se distin∣guunt. Ita{que} nonnunquam vsu, venit vt cùm longe a pijs aliorum institutis, & officijs peregrinati sunt, tandem ad aliquam haeresim dilabantur, vt se vehementius a re∣cepta honorum communitate segregent.
¶De hijs qui sacrarum Scripturarum autho∣ritatem reijciunt. Cap. 3.
CApitalis Christiani nominis hestis Satan, ad salutare di∣uinarum Scripturarum semen in Dei ecclesia sparsum, tam pestilentem 〈◊〉〈◊〉, quasi loliorum & zizamorum, in∣fundit,