¶De Praedestinatione. Cap. 22.
AD extremum in Ecclesia multi feris, & dissolutis mo∣ribus viuunt, qui cum re ipsa curiosi sint, differti lu∣xu, & a Christi spiritu prorsus alieni, semper praedestina∣tionem, & reiectionem, vel vt vsitatè loquuntur, reproba∣tionem in sermone iactant, vt cum aeterno consilio Deus vel de salute, vel de interitu aliquid certi constituerit, inde la∣tebram suis maleficijs, & sceleribus, & omnis generis per∣uersitati querant. Et cùm pastores dissipatam illorū, & fla∣gitiosam vitam coarguunt, in voluntatem Dei criminum suorum culpam conferunt, & hac defensione profligatas admonitorum reprehensiones existimant: ac ita tandem duce diabolo, vel in desperationem, praesentem abijciuntur precipites, vel ad solutam quandam, & mollem vitae secu∣ritatem, siue aut poenitentia, aut scelerum conscientia dila∣buntur. Quae duo mala disparem naturam, sed finem vi∣dentur, eundem habere. Nos verò sacris Scripturis eruditi, talem in hac re doctrinam ponimus, quod diligens, accura∣ta cogitatio, de praedestinatione nostra, & electione susce∣pta (de quibus Dei voluntate determinatum fuit antequàm mundi fundamenta iacerentur.) Haec ita{que} diligens, & se∣ria quam diximus, his de Rebus cogitatio, piorum hominū animos spiritu Christi afflatos, & carnis, & membrorum subiectionom praesentientes & ad caelestia sursum tendētes, dulcissima quada, & iucundissima consolatione permulcet, quoniam 〈◊〉〈◊〉 nostram de perpetua salute per Christū ad nos peruentura a confirmet, vehementissimas charitatis in