Page 7
¶De incredulorum & impiorum damnatione. Cap. 11.
HOrribilis est & inanis illorum audacia, qui contendūt in omni Religione vel secta quam homines professi fuerint salutem illis esse sperandam, si tantum ad inno∣centiam & integritatem 〈◊〉〈◊〉 pro viribus enitantur iuxta lumen quod illis praelucet a natur a infusum, Autho∣ritate vero sacrarum literarum confixae sunt 〈◊〉〈◊〉 pestes. Solum enim & vnicum ibi Iesu Christi nomen no∣bis cōmendatum est, vt omnis ex eo salus ad nos perueniat. Nec minor est illorum amentia, qui periculosam Origenis haeresim in hac aetate nostra rur sus excitant, 〈◊〉〈◊〉 omnes homines (quantumcun{que} sceleribus se contaminauerint) sa∣lutem ad extremum consequnturos cum definito tempore a iustitia diuina poenas de admissis slagitijs luerint: Sed 〈◊〉〈◊〉 Scriptura damnatos saepe pronunciat imperpetuos crucia∣tus & aeternas 〈◊〉〈◊〉 precipitari.