¶De Missis & Purgatorio. Cap. 10.
QVorundam nimis est curiosa peruersitas, qui veniā qui∣dem peccatorum expectant. Sed hanc morte Christi per solam fidem ad vos accommodatam plenè non credunt & omnibus partibus impleri: quapropter alia conquirunt sacrificia, quibus perpurgari possint, & ad hanc rem Missas exhibent in quibus sacrificium Deo Patri credunt oblatum esse, nimirum corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christiverè, quomodo{que} illi dicunt realiter ad veniam pec∣catorum impetrandam, & salutem tam mortuorum quam viuorum procurandam, quibus etiam Regium tam latum dant vt illis aliquando minui, nonnunquam omnino tolli Purgatorij tormenta statuant. Qua in re Sacrificium illud vnicum (quod Christus Dei filius in cruce Deo patri re∣presentauit & plenissimè exhibuit) largiter imminuūt & sacerdotium quod vnius Christi proprium est, ad miserabi∣lem hominum conditioem deuoluunt. Verum sacrae Scrip∣turae solam Christi mortem nobis & delictorum purgatio∣nem 〈◊〉〈◊〉, nec vllum ponunt aliud Sacrificium quod ad hanc rem valere possit, imo de Purgatorio sane ipsorum ne vna quidem Sillaba sacris in Scripturis inuenitur.