|
Nulla mora ibi intelligitur, vbi nulla petitio est. |
173 |
Qui dolo desijt possidere, pro possessore damnatur. |
48 |
Quicquid calore iracundiae vel fit, vt dicitur, non prius ra∣tum est, quàm si per seuerantia apparuerit iudiciū ani∣mi fuisse. |
|
Quoties idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimū accipiatur, quae rei gerendae aptior est. |
〈◊〉〈◊〉
|
In dubijs benigniora sunt praeferenda. |
96 |
In obscuris, quod minimum est, sequendum, |
10 |
Secundum naturam est, commoda cuius{que} rei eum sequi, quem sequuntur commoda. |
|
Vani temporis non iusta excusatio est. |
194.6.10 |
Ratihabitatio retrahitur, & mandato aequi paratur. |
69 |
Ratum quis habere non potest, quod ipsius nomine gestum non est. |
611 |
Cum sint partium iura obscura, reo fauendum est potius, quàm actori. |
13 |
Ignorantia facti, non Iuris, excusat. |
15 |
Odia restringi, fauores conuenit ampliari. |
16 |
Decet concessum à principe beneficium, esse mansurum. |
17 |
Indultum à iure beneficium non est alicui auferendum. |
|
Nullus pluribus vti defensionibus prohibetur. |
21 |
Quod semel placuit, amplius displicere non potest. |
21 |
Non debet aliquis alterius odio praegrauari. |
23 |
Sine culpa nisi subsit causa, non est aliquis puniendus. |
27 |
Scienti, & consentienti non fit iniuria, ne{que} dolus. |
34 |
Vtile per inutile non debet vitiari. |
38 |
Ex co non debet quis fructus consequi, quod visus est im∣pugnare. |
39 |
Cum quid prohibetur, prohibentur omnia quae sequuntur ex eo. |
40 |
Pluralis locutio, duorum numero est contenta. |