Quid agendum sit, si iustus metus impediat ab appellando. Cap. 8.
SI iustus metus vel iudicis, vel aduersarij, vel municipalis legis, quae prohibeat ab aliquibus causis appellari, for tasse impediat quenquam ab appellando, excusabitur: & esse vo∣lumus ac si appellauerit, modo coram iudice protestetur, à quo grauatur, de metu si audeat, & fieri possit, vel eius copi∣am habeat. Quòd si non est ausus, & copiam illius non ha∣buit, si fieri possit coram iudice, ad quem decernit appellare, suam interponat appellationem. Quòd si non succedat, satis ei tunc esto, coram vno aut pluribus viris bonis, notorio ad∣hibito, ac testibus, de hoc metu protestari, appellare, & cau∣sas, propter quas appellarit exprimere: at{que} ab eo, vel ab eis, apostolos obtinere, coram quibus appellat. Curandum tamen est, vt iudici appellatio huiusmodi quoquo modo, intimetur iutra decem dies, à grauamine, vel à sententia. Alioqui si ad