Quando petendi Apostoli, & quis terminus eo∣rum petendorum concedatur. Cap. 37.
QVando iudex appellatione interposita, praefixit diem ad dandos Apostolos, appellans tunc ad eos petendos debet comparere, quòd si non faciat, sententia contra illum lata poterit executioni mandari. Et quum spatium termini prae∣fixi ad apostolos dandos amplum fuerit, appellantem satis e∣rit aliquando comparere, & loco, & tempore congruo Apo∣stolos instanter petere. At si iudex apertè dixerit, se nolle dare, 〈◊〉〈◊〉 si praefixo termino, aut ex malitia, aut negligentia non dederit, poterunt litigantes appellationem siue illis pro∣sequi. Et si iudex qui non dederit, procedere aitentet in cau∣sa, omnia quae fecerit, erunt inualida: & à iudice ad quem appellatum est, arbitraria poena plectetur. Tempus autem, quoad apostolos dandos longissimum, & quod proferri non possit, triginta dies esse volumus, intra quod spatium, si ap∣pellans eos instanter, loco, & tempore congruo non petierit, appellationi renunciasse censebitur.