vel publico sedente, promulgetur quod{que} sententia con∣cepta ex breuiculo, in quo est descripta, per iudicem aut ta∣bellarium recitetur, iudice clarè attestante, se iuxta recita∣ta ex scripto, de causa pronunciare, nisi talis sit casus, de quo verbo tenus, abs{que} breuiculo, liceat pronunciare.
Si lis debeat per sententiam dirimi inter contendentes, necesse est eius orationem non esse exegentiam, sed definiti∣uam, & decisoriam. Porrò non sufficit sententiam esse abso∣lutoriam, vel condemnatoriam, nisi in ea etiam disertè res exprimantur, ad quas prae standas, aut ferendas, reum con∣demnet, aut à quibus eum liberet. Est enim iudici omnino conandum, vt quam fieri possit, sententiam ferat certam, & praecipuè secundum libelli petitionem, dirigenda est certitu∣do sententiae.
Vitandum quo{que} est ratione certitudinis, quae in causarū decisione requiritur, ne sententia sub conditione feratur. O∣peraepretium non est vt causa, quae iudicem mouet, vt sen∣tentiam ferat, in sententia exprimatur. Verùm si propter in∣eptitudinem libelli lata sit sententia, tunc necesse est vt cau∣sa ineptitudinis sententiae inseratur, qua reus ab instantia iudicij absoluatur. Sed tamen est necessarium in causa ap∣probationis, vt iudex ad quē appellatum est, semper inserat causam in sententia. Nam iudicare eū oportet, quare latam sententiam ab inferioriiudice, vel approbet, vel improbet.