Iudex quando allegata & probata sequi potest contra conscientiam. Cap. 1.
VTile est, quòd à doctis & sapientibus praecipi∣tur, ne quis in iudicando sequatur aliquam su∣am cogitationem, quam secum domo attulerit in iudicium, sed secundum allegata & probata pronunciet. Sed haec regula locum habere debet, quando iudex leuibus quibusdā argumentis ductus existimat aliter se rem habere quàm probatū sit. Nam isto casu potius sequi debet allegata & probata, quàm suam opinionem & consci∣entiam, ex quadam imaginatione conceptam. Si verò iudex habet conscientiam rei indubitatam, tunc nullo modo debet aliquid statuere, contra eam, propter allegata & probata. Sed & in hoc casu rursum distingui debet. Nam si iudex habe∣at conscientiam reum & tamen in actis reus proba∣tur