Quando res inter quosdam iudicata praeiu∣dicat alijs. Cap. 15.
ET cum tanta sit vis rei iudicatae, obiter consider andum venit, an illis solum ea praeiudicet, inter quos iudicatum est, an illis etiam, quos controuersia, de qua iudicatum est, velratione communis rei, vel contractus contingat. Viden∣dum igitur quàm latè ius sententiae se extendat, ad nocen∣dum alijs, vel eos 〈◊〉〈◊〉. Est generalis regula, quòdres inter quosdam gesta non nocet alijs. Et habet haec regula locum, siue in iudicio, siue extra iudicium aliquid actum sit. In re autem in iudicio acta, hoc addendum est regulae: quòd ne tum quidem nobis praeiudicent acta aliorum, si nostro nomine quid fecerint, si id siue nostro mandato, aut ratiha∣bitatione factum sit. Licet autem haec regula sit generalis, attamen si quid fiat (me sciente, & non prohibente) ab eo, qui commune ius, in ea re, de qua actum est, mecū habeat, cum potuerim cum prohibere, tum sententia contra cum la∣ta mihi praeiudiciū parit: secus est, si eius molitionē nescie∣rim, ne{que} potestatem eum prohibendi habuerim.
Sunt{que} casus, in quibus sententia simpliciter omnibus praeiudicat, quorum interest non esse ita iudicatum, si ea in rem iudicatam transijt: vt si quaerela inofficiosi testamēti, resciscum sit test amentum, ea, quae ex eius dispositione, no∣mine legatorum debita fuissent, si contra illud non fuisset iudicatum, peti non possunt, imò etiam soluta repetuntur. Cum vbi maius est periculum, ibi cautius est agendum, ae∣terni{que} tribunal iudicis illum reum non habere certum sit, quem iniustè iudex condemnat, maximoperè cauendum est ecclesiasticis iudicibus, at{que} prudenter attendendū, vt in cau sarum, quibuscun{que} processibus nihil vendicet odium, vel