Page [unnumbered]
De impugnatione sententiae. Cap. 12.
POrrò nobis nunc pergendum est, vt de impugnatione sē∣tentiae interloquutoriae, & definitiuae decernamus. Cum procliue admodum sit falsam sententiam ferre, operaepretiū est modos quosdam tenere, quibus occurri ei possit, ne nobis fraudi sit illius ratihabitio, aut nostra in ea admittenda su∣pinitas. Caeterum antequàm quis conetur sententiam impu∣gnare, videre debet, an secundum allegata, & probata, & vt exigant iura & consuetudo, at{que} legitima forma, cum obseruatione solennitatum lata sit. Nam si tale quid circa eam non obseruatum esse appareat, non est opus eam impug∣nare, quia ipso iure illam pro nullo haberi volumus, quae manifestum iuris crrorem continet, 〈◊〉〈◊〉 vt nec in rem iu∣dicatam transeat, etiamsi ab ea appellatum non sit, aut pro∣uocatio ab ea facta deserta sit. Igitur contra quem talis sen∣tentia lata est, defendere se nullitatis exceptione potest, si ex ea conueniatur, & talis exceptio competit illi perpetuò, hoc est, quadraginta annis, quibus omnis actio, & obligatio tol∣litur.
In casibus, quibus iudex sententiam suam reuocare po∣test, sententiae eius emendationem simpliciter petitam esse sufficiat. Quia in talibus casibus, aut euidens est causa eius reuocandae, aut solennitas processus iudicari nō requiritur. Sed si ratione nullitatis petatur mutari, aut corrigi senten∣tia, necesse est errorem, aut fraudem iudicis legitimis docu∣mentis declarari, vt causa, propter quam contenditur, fiat manifesta. Et probandum erit, si quid eorum, quae 〈◊〉〈◊〉 legitimam necessariò requiruntur, à iudice neglectū fuerit, vt si amissa sit citatio partiū, aut nō oblatus libellus, aut lis non contestata, aut de calumnia nō iuratum, aut sen∣tentia non sit lata secundum legitimam formam, quae supra