DE VIOLENTA PER∣CVSSIONE CLERICORVM.
Vis contra clericum quibus poenis af∣ficiatur. Cap. 1.
QVicun{que} manus violentas in clericum sciēs in∣iecerit, nisi voluerit arbitratu iudicum ecclesi∣asticorum ei satisfacere, poenitentiam{que} subire tam atroci scelere dignam, in excommunicati∣onem ruet. A qua nullo modo patimur illum subleuari, do∣nec poenitentia plenè sit perfunctus, ordinarij sui arbitratu indicenda.
Quae sunt exceptiones in hac causa. Ca.2.
QVoniam omnis honesta ratio relinqui debet, expediendae salutis, si quis selegitimè defendens, aut iustitiae serui∣ens, ad vim contra clericum progressus sit, si coram Ordina∣rio suo patefecerit vim, his causis profectam esse, quas po∣suimus, omnino illum liberari volumus, & sine poena di∣mitti. Esto quo{que} par clericorum poena, si violentas manus in laicos homines iniecerint.