De Praescriptionibus.
Praescriptio quid sit. Cap. 1.
PRaescriptio est ius quoddā, ex tempore congruēs, authoritate legū vim capiens, poenā negligenti∣bus inferens, & finē litibus imponēs. Quòd nō in totum à naturali iure recedit, nec per omnia ei seruit. Quemadmodum enim natura aequum est, neminē debere locupletari cum alterius iactura: ita naturali ratio∣ni congruum est, & negligentibus poenam inferri, & finem litibus imponi.
Praescriptio decimarum in aliena parochia. Cap. 2.
SIvna ecclesia decimas in alterius parochia, quadraginta annos possederit, volumus de iure meliorem conditionem fieri possidentis: quia quadragenalis praescriptio omnē pror∣sus actionem excludit.
Malae fidei possessor praescribere non potest. Cap. 3.
NVlla antiqua dierum possessio iuuat aliquem malae fi∣dei professorem, nisi resipuerit, postquam si aliena no∣uerit possidere, cum bonae fidei professor dici non potest. De∣rogandum enim erit omni constitutioni; at{que} consuetudini quae abs{que} mortali peccato non potest obseruari. Oportet igi∣tur eum, qui praescribit, vt in nulla temporis parte, rei ha∣beat