Praescriptio vel interrumpi potest, vel cessare, vel impediri. Cap. 7.
PRaescriptio aliquando cessat, aliquando interrumpitur, sed non idem aestimandum, quando cessat, & quando rū∣pitur. Cessare praescriptio dicitur, quando propter aliquod priuilegium personae cuius res est, aut cōditionem ipsius rei, non habet locum praescriptio. Similis huic cessationi videri potest impeditio, quando praescriptio quasi intersistit, vt cum propter publicum aliquem motum iudicia exercere, & ius suum requirere non licet, vt in tempore belli, vel quando in loco ius non redditur, & defectu iudicis, vel reip. at{que} tempore pestis. In quibus casibus & similibus, praescriptio nō prorsus intermoritur, sed vi quadam impedita interquie∣seit, & praesertim cum actoris protestatio intercedit. Inter∣rumpi verò naturaliter praescripto dicitur, cum coepta retra hitur, ne progredi possit. Id verò fit, cum possessio nobis non vi legitima, quam vocant compulsiua, sed violenta eripi∣tur. Et ratio est, quia sine possessione praescriptio non proce∣dit. Est autem in naturali interruptione hoc regulare, quòd ea prodest omnibus, qui habentius in re. Rumpitur etiā prae∣scriptio, quando is, cuius res est, illam contestata lite, in iu∣dicio repetit, quanuis litem non perficiat. Item per alluuio∣nem maris, aut fluminis, per solutionem pensionis, aut partis debiti, per secundam cautionem à debitore factam. Impedi∣tur ad haec praescriptio, ne currat, quando is, cuius res est, il∣lam non potest repetere vt sunt impuberes, qui{que} adhuc sub aliena potestate continentur, & furiosi, quibus etiam adnu∣meres excommunicatos: Nam dum ita sunt, non audiūtur sua repetentes. Praescriptioni coniunctae cum bona fide, ne∣mo