Quando testes examinandi sunt ante litem contestatam. Cap. 1.
COnsiderandum est, an probatio per testes sienda sit in causa principali, an in causa accessoria, & emer genti. Si in causa incidenti, & accessoria (cuius∣modi sunt, quae oriuntur ex oppositis exceptionibus dilato∣rijs, & declinatorijs iudicij, at{que} etiam peremptorijs quibus∣dam, vt est exceptio transactionis rei iudicatae, litis 〈◊〉〈◊〉 per iusiurandū) nō estopus vt expectetur litis cōtestatio, quia tales controuersiae obstant, quo minus fieri iudicium de prin cipali quaestione possit, nisi de illis prius constet id quod con∣stare non potest, si non offerantur probationes. Necesse est i∣ta{que} testes, ad probandas tales exceptiones, ante litis conte∣stationem in principali causa factam admitti. In causa ve∣rò principali regulariter non admittitur testium probatio,