De probationibus.
Probatio quid sit. Cap. 1.
PRobatio est rei dubiae, per legitima documen∣ta, ostensio.
Reo confitente, non est opus probatione. Cap. 2.
QVid est opus causam in examen trahere, quam reus suae confessione certam facit, & indubitatam? Proinde nō est quaerenda probatio, cum reus id quod contra eum prin∣cipaliter propositum est, fatetur. Probationis facultas am∣plianda potius, quàm restringenda est, vt veritas in omni∣bus causis elucescat.
Species probationis. Cap. 3.
SIue igitur per testes, instrumneta, praesumptiones, iudiciae aut famam, probationes offerantur, prudens iudex, cui multum quoad hoc tribuendum esse iudicamus, facile exi∣istimabit, (pensatis rerum & personarum circumstantijs) quatenus cui{que} credendum sit. Ne{que} enim ad vnam proba∣tionis speciem iudex sese alligare debet, sed ex iusta animi sui sententia aestimabit, quid aut credat, aut parum proba∣tum sibi videatur, cum intelligat, multa saepe coniunctime∣uincere, seorsim verò accepta nequaquam fidem facere.