Page [unnumbered]
DE IVRAMENTO CALVMNIAE.
Tam actor, quàm reus initio litis, praestet iuramentum calumniae. Cap. 1.
QVoniam calumniantes odimus, & summo studio & cura auersamur, libidinem eorum, qui facilè ac temerè ad litigandum procederent, reprimere summopere cupientes, necessarium duximus & praesentem legem ponere, per quam sancimus, quòd non ali∣ter ne{que} actor, ne{que} reus in quibusuis causis ecclesiasticis, (nam & in ijs frequenter calumniari solet) ad litis certami na admittatur, quàm si in ipso litis exordio, iusiurandum calumniae subeat vter{que}.
¶Iudex cum primum ad munus admittitur, praestet iuramentum de calumnia. Cap. 7.
IVdex licet de calumnia in singulis causis non iuret, tamē hoc iuramenti genus, quoad omnes causas, in vniuersum à se tractandas, ab initio cum suscipit, iudicandi munus praestare debet.
Forma iuramenti calumniae. Cap. 3.
TAm actor, quàm reus, cum de calumnia iurant, haec precipuè testentur, se putare iustam habere causam, nolle in vniuersa actione (quae subsequutura est) quicquam calumniari, nil{que} largitos esse, aut largituros, aut per se, aut per alios, vel ad iudicem vel ad alios corrumpendos, per quos iudicium administratur: nolle tergeuersari, aut dolos in pro bationibus nectere, ne{que} dilationes, vel in fraudem aduersa∣rij, vel ad protrahendam litem, petere, & deni{que}, se fideliter esse 〈◊〉〈◊〉 his omnibus, quae in iudicio (modo ad cau∣sam pertineant) ab ipsis requirentur.