De Litis contestatione. Litis contestatio quid sit.
LItis contestatio est fundamentum iudicij, ex ea enim verè demum lis existit, & in ea ver∣satur, oritur{que} ex congruo responso rei, seu ad libellum, seu ad petitiones, vel in scriptis da∣tas, vel in scripta iussu iudicis, redactas: ne{que} respicit litis contestatio incidentia, vel emergentia, sed prin∣cipale caput controuersiae. Et quando in forma, & figura iu∣dicij procedēdum est, si omissa fuerit inanibus laboribus & sumptibus vexantur litigantes.
¶De confessione.
CVm libello iam oblato reus confitetur, ex illius confessio∣ne, lis est contestata, si quidem iudex ea habita, potest ad sententiam ferendam progredi: Sin vero confessio praecedat oblationem libelli, ex ea non fit litis contestatio, ne{que} senten∣tia fertur, sed tantum iudex reo praecipere debet, vt intra certum tempus, quod debuerit, persoluat. Si quis ad libellum vel ad petitiones respondeat, praemittendo protestationem, qua se affirmat per illas responsiones in animo non habere, vt litem contestetur, lis non erit contestata.