¶Causae recusationis.
CAusae, quibus iudex recusaripotest, permultae sunt, vt si recusans cum iudice, tan{quam} cum priuato, causam habeat: si iudex cum recusantis dignitate causam habeat: si iudex noluit recusantem admittere ad osculum pacis, vel ea ex∣hibere illi officia, quae hijs praestare mos est, qui sunt paris aut consimilis gradus. Si iudex minatus fuerit parti, se vel∣le illi nocere, si praebeatur occasio: si noluerit eum salutare, vt antea consueuerat: si iudex cum inimicis recusantis fre∣quentèr versatur: si mortem aut grauia damna conatus est inferre, si accusauit eum criminaliter: si iudex sit dominus partis aduersae: si sit eius vasallus: si sit eius suffraganeus si consanguineus: si fuit aduocatus partis aduersae in eadem causa: si iudex habet cum alio consimilem causam, potest deni{que} iudex recusari, si partis sit socius, aut si cōcanonicus, aeut si simul habitet, aut si partis fuerit Doctor, aut discipu∣lus, & si quae aliae inueniuntur causae harum similes.