¶De recusatione iudicis.
ORdinarius iudex, quando vt suspectus recusatus fuerit, expeditum, & consultum, id est, vt sine mora causam a∣licui deleget, in quem partes, tan{quam} in non suspectum consenti∣ant. Quod si iusta aliqua ratione motus facere nolit, cau∣sas suspitionis a recusante, corā se iubeat assignari, de quibus an iustae sint, cognoscent, & pronunciabūt arbitri, vel a liti∣gantibus, vel a iudice, & reo (si nullus fuerit actor) electi, et ne res diutius pertrahatur, terminus arbitris est praefigen∣dus, quo de causa suspitionis constituant, an iustae vel iniustae videātur, qui si non concordarint, vna pars vnum, & alte∣ra alterum delegat, qui intra certum terminum pronunci∣ent. At si non consenserint, ad se tertium aduocent, & quod duo decreuerint, id esto iudicatum. Et si diffinitum fuerit suspicionis causas non esse iustas, 〈◊〉〈◊〉 ordinarius munere suo fungatur. Sin vero pronuncientur iustae, ordinarius, aut litigantes transmittat ad superiorem iudicem, vel det illis delegatum, in quem tan{quam} in non suspectum consenti∣ant. Cum vero iudex ordinarius fuerit vicarius Episcopi,s