Page 80
DE EXCOMMV NICATIONE.
¶Quid sit Excommunicatio. Cap. 1.
EXcommunicatio (melius est enim parum la∣tinè quam parum aptè loqui) potestas est & authoritaes ad ecclesiam a deo profecta, quae facinorosas personas, vel de religione nostra corruptè sentientes, & ad suam improbita∣tem adhaerescentes a perceptione sacramentorum, & etiam Christianorum fratrum vsu, tantisper sommouet, donec sensus sanos recollegerint, & salutarium cogitationum 〈◊〉〈◊〉 signa dederint, & poenas etiam ecclesiasticas adierint, qui∣bus ferocia carnis comprimitur, vt spiritus saluus fiat.
¶Quibus excommunicatio com∣mittitur. Cap. 2.
ECclesia claues accepit a Christo, quibus, ligandi potestas & soluendi continetur. Quoniam autem ad haec rectè debet & ordine procedi, queadmodum administratio sacra∣mentorum, & ex sacris scripturis concionandi munus, cer∣tis viris deferuntur: ita potestas excommunicationis in ministris & gubernatoribus ecclesiarum consedit, vt illi sa∣crarum scripturarum sentētia & regula disciplinam in sa∣crosancta domini coena sanciant, & dijudicent quae perso∣nae mensa pellendae diuina, quae sint ad eam assumendae: no∣minatim verò moderatores & ecclesiarum duces sunt ar∣chiepiscopi, episcopi, archidiaconi, decani, deni{que} quicun{que} sunt ab ecclesia ad hoc munus adhibiti.
¶Quibus in causis excommunicatio debet adhiberi. Cap. 3.
NOn debet excommunicatio minutis in delictis versa∣ri, sed ad horribilium criminum atrocitatem admo∣uenda