tu coelum, & terram, & quaecun{que} collucentia sunt in il∣lis ornamenta, iam inde ab initio tui nominis ad gloriam & vsum vitae nostrae praeparauisti, tui nos vt honoris, & laudis, maximam semper rationem haberemus, & ad san∣ctissimam voluntatem tuam, omnes actiones nostras diri∣geremus. Verum ego teterrimus inter omnes & aerūnosissi∣mus peccator, ab hoc tuo tam sancto salubri{que} consilio resi∣liens, tuam diuinissimam maiestatem, immani peruersitate mea, grauissime violaui, summo{que} meo damno, & periculo, purissimam illam innocentiae vestem, qua me baptismi sa∣cramēto per Christū seruatorem nostrum cooperuer as, labe scelerum infeci, & pollui. Deinde ad extremum, a me per∣ditè prorsus abieci, me{que} ab ecclesia, cui, per baptismum in∣fundebar, perfidiose disiunxi. Quo factum est, vt in mise∣rabilem peccatorum seruitutem detrusus fuerim, & a tua maiestate nihil pr aeter horribilem poenam & sempiternum exitium expectare possim. Sed tamen ingenti promissorum tuorum fiducia, quibus fauorem & veniam omnibus de∣nuntias, quantumcun{que} scelestis & flagitiosis, qui Christi merita certa fide prensantes, & ad illam semper incuban∣tes, acrem & magnum ex suis criminibus dolorem acci∣piunt, & in illorum recordatione gemunt & lugent: pec∣catum coram te meum (mi pater) & coram his fratribus meis, in hac ecclesia pr aesenti tua collocatis, libenter profi∣teor, agnosco, detestor, & execror. Quapropter parce mihi, Domine Deus, miserere meae prorsus miserabilis et afflictae conditionis, tuam appello misericordiam infinitam, immen∣sam. Teterrimus peccator, appello tuam cogitationem, supe∣riorem misericordiam, O Deus pater, propter filium tuum, et seruatorem meum Iesum Christum, qui pro communibus 〈◊〉〈◊〉 peccatis, incredibili quodam humani generis amo∣re ad atrocem, et infamem crucis mortem, trusus est, mise∣rere