¶Sequestratio locum habet in litigioso beneficio. Cap. 2.
SIius incertū sit ecclesiastici beneficij nec adhuc cum va∣cuum sit constare possit ad quem beneficium peruenire de∣beat, quamdiu controuersum est fructus de beneficio deduci per iudicem ecclesiasticum debent, & quamprimum causa legibus determinata fuerit, statim ad legitimum dominum pariter cum omnibus emolumētis beneficium commeet, ex∣ceptis impensis quibus ecclesiae necessitatibus interim sub∣seruitum est. Si quis autem ex litigatoribus beneficium prae∣occupauerit & possederit, & pòst sententia iudicis contra il∣lum possessorem proferatur, ille vero sententiae plagam ap∣pellationis remedio declinauerit, huiusmodi beneficij fru∣ctus quātumcun{que} possessi iure videntur deduci posse, etiam appellatione adhuc pendente, & minime terminata. Quan{quam} enim legum authoritas ciuilium multa possessoribus indul∣get, tamen ea contra iudicis sententiam in causa ancipiti valere non placet.