Page 76
DE SVSPENSIONE.
¶Suspensionis varietas. Cap. 1.
PRincipio genus ipsum suspensionis ad vtrun∣{que} ordinem pertinebit, ecclesiasticum, & popu∣larem, vel (vtres notior cōmunibus vocabu∣lis esse possit) ad ecclesiasticos & laicos, et hu∣ius poenae moderationis varietas erit vt aliquando rei pror∣sus in ecclesiam non introeant, nisi forte velint ad commi∣nationem subauscultare, nonnun{quam} vt ab vsu sacramento∣rum abarceantur, & interdum ab administratione sacra∣mentorum excludantur. Cum igitur varia sunt suspensio∣nis genera, iudex nominatim & expresse dicet cum hac poe∣na ream personam afficit, quam ex hijs potissimum velit intelligi. Nunquam tamen a familiari hominum commer∣tio arcet suspensio.
¶Quae causae sunt suspensionis. Cap. 2.
QVidam suis vitijs in poenam suspensionis incurrūt, cum ad bonam frugem se ipsi reuocant, aut impositas sibi criminum poenas suscipiunt. Hij donec omnem explerint integre iudicis voluntatem & ecclesiae satisfecerint, si pec∣cati magnitudo satisfactionem requirit, in hoc supplicio de∣tinentur. Aliquando pertinacia vel negligentia reorum hanc a rebus sacris relegationem pati cogitur, cum iudex in minore delicto fulmen excommunicationis vibrandi nō portat, & saepe contingit vt licet crimina non possunt ipsa deprehendi, tamen suspitiones, praesertim atrocium pecca∣torum, si modo longo tempore inueteraueriut, & infamiam attulerint, ab ecclesiis amandandae sunt, quoniam magna sequeretur bonorum perturbatio si cum huiusmodi perso∣nis