¶In morte sacramenta sunt concedenda. Cap. 9.
QVi criminum ecclesiasticorum rei sunt, licet ab ecclesiae sacramētis remoueantur, tamē ex hac vita si forte mi∣graturi sint, & verae poenitentiae signa dederint, christianae charitatis est sacramentorum illis vsum exibere. Qui vero mortis sententiam acceperunt, si in carcere detenti coenae domini participes esse non possunt, diligenter ab aliquo pio viro instrui debent Christū sacramentis alligatum nō esse, sed ab illo sacramentorum authoritatem & vim proficisci: quapropter ad illum si mentem sursum erigant, & in illius mortem stabili ac immota fide dirigant, Christi carnē man∣ducauerunt, & eius sanguinem conbiberunt. Qua in re vt melius confirmari possint, aliquem pium & doctum siae ministrum ad eos adhiberi mandamus, qui vnum vel duos dies ad illorum fidem confirmādam & exae∣dificandā sumat, prius{quam} ad mortem trudantur, vt alacrioribus animis ex hac vita decedant, & patientiā ac solatium ex sacris scripturis colligentes, scelerum desperatione sublata, fidenter ac certa spe ad Deum mise∣ricordiae patrem & Christum nostrae salutem authorem pergant.